CAPITOLINI Agnones

CAPITOLINI Agnones
CAPITOLINI Agnones
instituti a Domitiano Imperatote sigulis quinque annis celbrabantur, ad exemplum ludorum Olympicorum; In iis omne genus artisicum cettabant. Citharoedi apud Iuvenal. Sat. 6. v. 387.
An Capitolinam speraret Pollio quercum.
Histtiones, in vet. Mscr. Poem. unde Statius non uno in loco, ist Silvis suis queritnr fibi Thebaidem recitanti alios praelatos: et ntus Iuvenalis locus, Sat. 7. v. 86.
--- --- Sed cum fregit subsellia versu
Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven.
Ubi fregit subsellia, interpretatur Rosinus, recitans non steit, sed excidit, non placuit. Godwynus autem Anthol. Rom. l. 2. Sect. 3. c. 7. contrariô plane sensu haec verba capit, in laudem Poetae, et applausus vehementiam illa trahens. Hinc et Sidonius Apollinaris l. 5. Ep. ad Sapand. Hunc olim peroranten, inquit, et Rhetorica sedilia plausibili oratione frangentem, socer eloquens ultro in familiam particiam acivit. Simileque videtur illud Virgilii, l. 3. Georg v. 328
Et cantu querulae rumpunt arbusta cicadae.
Apud Polybium quoque, Hist. l. 15. Κατεῥῥήγνυτο πᾶς ὀ τόπος ὐπὸ τοῦ κρότου καὶ τῆς κραυγῆς, Rumpebatur totus locus Plausu et clamore. Unde a Iuvenali vult innui illud Grande sophos, toties Poetae repetitum; laeta nempe acclamatio, quâ Oratoriac Poerae applaudere solebant, verbis σοφῶς seu ὀρθῶς. Horat, de arte Poet. v. 428.
--- --- Clamabit empth pulcbre, bene, recte, etc.
Tantae autem dignitatis hi Agones, ut Romae non per lustra, heut antea, magnum anuum, ut vocabant, sed per Capitolinos Agonas, supputarent: quod a Domitiant tempore, usque ad suum aevum obtinuisse, Censorinus scribit; Coeterum semper Agon ipse Romae mansit: ut in eo Poetae, Rhetores aliarumque professionum artifices coronarentur ab ipso Imperatote. Nec aliunde Poetarum laureatorum mos, ad Germanos fluxi. Sed in vereribus agonibus Capitolinis, qui vicerant, coronâ et ramô lemniscatis aut torque involutis donabantut: Qui secundi erant, coronas quidem et palmas, sed sine lem niscis, nanciscebantur. Aufonus, Epist. 20. v. 5.
Et quae iam dudum tibi palma Poetica pollet,
Lemniscô ornata est, quô mea palma caret.
Vide Iohn. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 18. Thom, Godwyn. locô supra laudatô. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”